Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
Ecclesia nosceris obtinere, volumus autem, quod quamprimum vigore presentium liuiusmodi digniJatis vel personatus vei officii fueris possessionem pacificam assecutus , dictum Archidiaconatum, quem, vt prefertur, obtines, et quem ex tunc vacare decernimus omnino, prout etiam ad id te sponte obtulisti, diinittere tenearis. Nulli ergo etc. nostre reseruationis, inhibitionis, constitutionis et voluntalis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Auinicne XIV. kal. Febr. Pontificatus nostri A. VI." E regesto Anni VI. Tom. 111. Bull. diu. p. 321. LI. yfu. Ch. 1376. Ideni Gregorius FF. Ord. Minoruni Ficariae Bosnen. locum Ecclesiae per Ioannem llorvdtlii concessum , recipiendi facultaiem largitur. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis — — Yicario et fratribus Ord. Minor. Vicar. Bosnen. secundum morem dicli ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Sacre vestre religionis, sub qua deuotum exhibetis Domino famulalum — per que augeri possit cultus diuinus, fauorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parle vestra, et dilecli filii nobilis viri Iohannis de Horuat, Bani de Macho, Quinqueecclesien. Dioec. petitio continebat, quod ipse ex Zelo fidei et singulari deuotione, quam ad ordinem vestrum gerit, cupit in dicta dioec. in loco ad hoc magis apto et condecenti, et in fundo proprio ad honorem et laudem Dei et Beati Francisci vestri ordinis fundatoris de bonis a Deo sibi collatis in suorum et eius parentum remissionem peccatorum de licentia Doinini temporalis,