Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tentes litteras, eorum sigillis sigillatas fecerunt, constituerunt, crearunt et etiam ordinarunt; quarum quidem litterarum tenor sequitur in haec \erba: Nouerint vniuersi (v. ad an. 13K>1). Ceterum, vt earum Jitterarum tenor praedictus sic insertus, omnimodam seu facti certitudinem faciat, Apostolica Auctoritate decernimus, vt illud idem robur, eamque vim, eumque vigorem dictus tenor per omnia habeat, quae haberent originales supra dictae, et eadem prorsus eidem tenori fides adhibeatur quandocunque et vbicunque in iudicio vel extra iudicium fuerit exhibitus vel ostensus, et eidem stetur firmiter in omnibus, sicut eisdem originalibus litteris staretur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo etc. Datum Auin. kal. Septembris. Anno "VI. k < Extracta e copia originali regestri regii Neapolitani per Canonicuin Dominum Honophrium Sicola et authenticatum. XLIX. An. Ch. 1376. Idem Gregorius causam querulantis Episcopi Quinqueeccles. ob bona ipsius occupata , inquirendam defert. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Yenerabilibus fratribus — — Archiepiscopo Strigonien. etEpiscopo Yesprimien. ac dilecto filio Abbati Monasterii de Chicador Quinqueecclesien. Dioec. salutem et apostolicam Benedictionem. Ad hoc nos pertulit Deus in familia domus suae, vt oportuna singulis prouisionis auxilia seruitutis iniuncte prudentia pro tempore dispensante eorum presertim necessitatibus intendamus, occurramus dispendiis, ipsosque ab oppressionibus relevemus, 10