Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

crhaltend. Zyrich. Verlegt von Conrad Orell und Compag. 1758. scjq. 4-to Maiore. Aetate liac, quam Scriptores Luteam com­pellant, non defuisse Hungaris viros litteratos, Bo­nifacius PP. VIII. quoque conteslatur: „Regnum ipsum Reges lactauit liactenus reginasque Catho­licos, et in eminentiam coelestis exercitus mira vi­gente sanctitate produxit; litteratos vtique viros alios, inteliigentes ac prouidos, scientia claritate conspicuos, et eloquentiae foecunditate discretos." Cod.Dipl. tom. VIII. vol. I. nroXCVII. Ab anno 1301-1542. 12. Vberioris Litterarum in Hungaria Cul­turae impulsus in Synodo nationali Budensi, sub Gentili S. A. Legato celebrata, factus est. Ea ex constitutione Concilii Lateranen. I. et II. statuit: „Volentes animarum pericula, Ecclesiarumque gra­uamina,et multiplices laesiones, quae ob defectum scientiae, maxirae iuris Canonici, magistra rerum experientia docente, proueniunt, euitare ; praesenti constitutione sancimus : vt in qualibet Metropoli­tana Ecclesia f nostrae Iurisdictioni subiecta, con­stituatur aliquis in dicto iure peritus; in caeteris vero ecclesiis Cathedralibus Magister idoneus in Grammatica, seu Logica facultate , qui Clericos eiusdem Ecclesiae et Scholares pauperes gratis, ac alios etiam instruat, iuxta posse; et sic demum legendi et proficiendi opportunitate captata , fru­ctum in Dei ecclesia afferre valeant opportunum; quibus a Praelato et Capituli, seu maiori et sa­niori parte Capitulo iuxta formam Concilii Gene­ralis, assumtis cuilibet eorum vnius praebendae

Next

/
Oldalképek
Tartalom