Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
uoniae, Iolianne de Horvatliy de Macliow, altero Iohanne de Trentwl de Zewrino Banis, inclyto vero Principe Domino Carolo de Duracio Banatum dictorum Regnorum nostrorum Dalmatiae etCroatiae tenentibus, Georgio Pincernarum, Paulo Dapiferorum, Michaele Zudor Ianitorum, Stephano Agazonum nostrorum Magistris, eodem Palatino Comite Posoniensi; ceterisque quam pluribus Comitatus Begni nostri tenentibuset honores. L. S. Ex authographo. XL. An. Cli. 1376. Idem Ludouicus ad Carolum Dyrachinum Neapolim transuehendurn galearn iubet apparari. Ludouicus ciuibus et incoiis ciuilatum Iadrens. Tragur. Spalat. et Sibinicensis aliisque regni Dalmatiae insularum significat , vt cum Serenissimum Principem Carolum de Durazzio, fratrem suum , et Margaritam coniugem eius versus ipsorum patriam remittere intendat; visis praesentibus ynam Galeam , ad transfretandum aptam , et ceteris nauigalibus fulcitam appromtuent, et infra octauam Georgii Martyris in portum Iadrensem conducant. Budae, Dominica paimarum. Anno M.CCC.LXXVI. Per extensum Lucius Hist. Dalm. p. 303. Satisfactum quoque hac vice fuisse , docet consultum Spalatense 1376. die 1-ma Muy prouiileatur de Nauclero , et necessariis pro Galea ad conducendum Dncem Carolum cum vxore iuxtcl litteras recias." Ihid.