Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
XXXI. An. Ch. 1376. Ludouicus R. H. ciuitatem Bartfa in collegium ac sortem liberarum ac regiarum Ciuitatum Cassa et Budae euehit. Ludouicus, Dei gratia rex Hungarie, Polon. Dalm. etc., memoriae commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, vniuersis; Quod nos attendentes regum gloriam in multitudine populorum iocondari; vt sicut iidem numero sic et fidelitate augeantur; discantque sub principe glorioso deuocius famulari; vtque ab ipsis certa lege fruentibus vtilitatis materia et honoris regiae proueniat incrementum Maiestati, quandam ciuitatam nostram muratam Bardfa vocatam, in Comitatu de Sarus, iuxta fluuium Tapul vocatum, existentem, in numerum, collegium, kateruam ciuitatum noslrarum resralium Cassen. et Buo den. de benignitate regia duximus aggregandam, volentes et promittentes, vt a modo in antea, fideles ciues et hospites nostri de dicta Bardfa tam in lucro Camere et electione Iudicis eorum, quam etiam aliis quibuscunque immunitatibus, libertatibus, gratiis, concessionibus et praerogatiuis perpetuis temporibus vtantur, gratulentur et pociantur, quibus ciues nostri fideles Cassen. et Buden. gaudent potiuntur et fruuntur. Praeterea domos molendina et alias quaslibet possessiones, quas in eadem ciuitate nostra quondam Hanrech Scultetus, in vulgo Wojth nuncupatus, eonseruabat et quas nos ab eodem precio comparauimus, vsui praefatorum ciuium nostrorum fidelium de dicta Bardfa applicauimus perhempniter per ipsos possidendas, presentium nostre Maiestatis testimonio litterarum, quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus,