Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
trecentos florenos valentes abstulissent et abduxissent, in praeiudicium eiusdem et derogamen; super quo vestram nobilitatem presentibus petimus diligenter, quatenus vnum vel duos ex vobis exmittatis, qui ab omnibus, quibus decet et licet, diligenter de premissis inuestigando sciant et inquirant, omnimodam veritatem et post hec prout exinde veritas vobis constiterit, Domino nostro regi fideliter rescribatis. Datum in Wissegrad, feria quinta proxima ante festum sancti Demetrii Martyris. Anno Domino Millesimo trecentesimo septuagesimo quinto. Nos igitur peticionibus eiusdem Iudicis Curie vestre satisfacere volentes, vnum ex nobis, videlicet Nicolaum, dictum Konch de Girardfalua, transmisimus ad premissa exequenda, qui demum rediens nobis in sede nostra Iudiciaria retulit eo modo: quod ipse feria quarta proxima prelerita in Comitatu Scepusiensi procedendo , ab omnibus nobilibus et ignobilibus, quibus decuisset et licuisset, diligenter de premissis inquirendo talem sciuisset veritatem: quod, prout supra narratur, prenotati Iacobus, dictus Mur ? Teusal, Bader dictus, de dicta Gylnychbanya, item Petrus, Breuer, Nykus y filius Lodman et Guehcsal, de dicta Smolnukbanya, predicta feria quarta proxima post dictam Domlnicam inuocauit, proxime preteritam, armatis manibus et potentiariis, ad dictam possessionem ipsius Laurencii Koysfalua vocatam veniendo, pecora et equos lobbagionum ipsius Laurencii de eadem trecentos florenos valentes abstulissent et abduxissent in preiudicium ipsius Laureneii non modicum et derogamen. Datum in rnonte Sancti Martini, feria secunda proxima post i