Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

XXIV. An. Ch. 3 375. Capituli Posori. super tertia parte possessio­nis liethe fassionales. Nos Capituliim Ecclesiae Posoniensis damus pro memoria, quod Domina Elisabetha vocata, consors Nicolai, filii Aegidii de Kethe, corarn no­bis personaliter constituta, fassa extitit in hunc modum; quod ipsa tertiam partem iurium suorurn vi dotis et rerum paraphernalium suarum in por­tione possessionaria Rethe, eiusdem Nicolai, Do­mini — — suis ipsam directe tangentium, ei­dem Nicolao penitus et per omnia irreuocabiliter relaxasset et relaxauit coram nobis, reliquas vero duas partes eadem Domina Elisabeth sibimet re­seruando. Datum feria sexta proxima post festum beati Petri Apostoli Cathedrae. Anno Domini Millesimo trecentesimo septuagesimo quinto." Ex autographo coll. Gjurikovics. XXV. An. Ch. 1375. JEmericus R. II. Palatinus, causarn actus potentialis filiorum Konye , quondam Bani, possessio­nibus Megyer et Lapasd Ladislao de Kaza transcri­ptis , componit. In archivo Coniitum Forgdch. XXVI. An. Ch. 1375. C. Iacobus de Scepus, Iudex Curiae Regiae, causam lobbagionum Pauli de Pereri contra Lauren­tium de Yitez prorogat. Nos Comes Iacobus de Scepus, Iudex Curiae Domini Ludouici, Dei gratia regis Hungariae, damus pro memoria, quod causam, quam Deme­trius et Petrus de Liknou, Iobbagiones Pauli, filii

Next

/
Oldalképek
Tartalom