Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

stari et fateri facere debuissent; tandem ipsis octa­uis aduenientibus praefatus Mag. Petrus Chyrke tredecim personas de dicta generatione Aba infra scriptas pro suis testibus in praesentiam nostram adduxit, ex quibus Mickael, filius Petri, filii Pe­tri de JLunduk et de Ljpoluk, tacto codice sancti Euangelii, de dicenda veritate iuratus ad fidem suam Deo debitam ? fidelitatemque Domino nostro regi et suae sacrae Coronae Regiae obseruandam dixit: quod ipse boc bene sciret, vt praefatus Magister Petrus Clvyrke , cum eodem Domino, filio Laclik, in vna fuissent proxima linea gene­rationis, et ab vno stipite propaginis et protauo ortum suae duxissent natiuitatis, iioc vero, quod dictus Thomas, filius Stephani, filii Isaak, filii Dauid, fil ius ipsius Aba, memoratus vero Domi­nicus, filius Lachk, filii Nicolai, filii praescripti Aba, fuissent et extissent^ a dictis Avo et patre suis, ac Ioanne, filio Pethenech, et quondam ab eodem Psicolao Vajuoda se adinuenisse retulit co­ramnobis; alii vero Nobiles infrascripti, modo praehabito requisiti, quasi vno ore praedicabant, quod ipsi a parentibus seu progenitoribus suis ac comprouincialibus nobilibus saepe audiuissent, quod idem Thomas et Dominicus modo descripto, iam ante inuicem in linea generationis et proxi­mitatis connexi exstitissent, et ex eo, ex iisdem possessionibus praefatus Magister Petrus Clvyrke portiones pro se posset vindicare. Nomina vero dictorum Nobilium premissa attestantium haec sunt: videlicet loannes, filius eiusdem Michaelis de Zurduk, Demetrius, filius Petri, filii Lukasy de Lypolch, Lucasius, filius Alexandri, dicti Ke­cher de eadem, Petrus et Stephanus, filii Tho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom