Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

7 J nes de Maehra, aliis absentibus, homo noster, scita praemissorum mera et sincera veritate euo­cet praefatum Iacobum, dictum Chenkus, contra ipsuin Nicolaum, filium Michaelis, in nostram praesentiam, ad terminum competentem, ratio­nem pracdictorum redditurum efficacem ; lite, quae vertitur inter ipsos non obstante in hac parte, et post liaec ipsius inquisitionis seriem cum nomine euocati, et termino assignato, nobis fideliter rescribalis. Datum Budae, in festo S. Mathaei Apostoli Euangelistae. Anno Domini Mil­lesimo CCC. LXX. quiuto. \ Nos itaque mandatis Excellentiae Vestrae, vt fenemur, cupientes ob­temperare, vna cum homine Vestro Johanne de Machra, Valentinum Presbiterum de Choro Ec­clesiae nostrae, pro testimonio fide dignum ad praemissa fideliter inquirenda et exequenda du­ximus destinandum; demura iidem ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt: quod ipsi a Nobi­libus et Ignobilibus, et aliis, cuiusuis status et conditionis hominibus, a quibus decens fore vide­batur, diligenti inquisitione praehabita, certiorem de premissis indagassent et comperissent veritatem quod omnia praemissa et singula praemissorum, in 1 estris litteris contenta et expressa f eo modo fuissent irrogata per praefatum lacobum , dictum Chenkus, et illata, prout lenor litterarum Ve­strarum continet nobis directarum, indagalaque praemissorum veritate huiusmodi, feria quarta proxima ante festura beati Francisci Confessoris, nunc praeteritum, praefatum lacobum in posses­sione sua et porcione possessionaria Nogmihal vocata contra ipsum Nicolaum , filium Michaelis, in Vestram euocassent praesentiam ralionem prae­dictorum redditurum efficacem; octauas veroBeati

Next

/
Oldalképek
Tartalom