Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

s dislao, filiis eiusdem Clementis, sine litteris pro­curatoriis, onus tamen et grauamen eorumdem Aegidii, Iacobi etLadislai, si in infrascriptis tem­poris in processu persistere nollent, dicta aucto­ritate procuratoria in ipsum loannem, fratrem ipsorum assumendo, parte ab altera coram ipso Comite Iacobo constitutis, per eosdem confessum extitisset; quod ipsi in facto quarumdam posses­sionum Pispeky ? Velkenye yocatarum, a parti­cula terrae Desmastelck vocatae, olim per vene­rabilem in Christo Patrem, Dominum Chanadinum, Archiepiscopum dictae Ecclesiae Strigoniensis pro quadringentis marcis grossorum ipsis, scilicet Io­anni et Thomae, filiis Laurentii, Stephano, Geor­gio et Nicolao, filiis Nicolai, nec non Thomae et Clementi, filiis Pancratii, ex causis in littera­libus eorum instrumentis declaratis, in perpetuum et assignatarum ; super quibus etiam possessioni­bus ipsi, acMichael , filius Ladislai ? de Puthnuk, tunc coram Magnifico viro Domino Kontio, pri­dem similiter regni Hungariae Palatino, et etiam in eiusdem Comitis Iacobi praesentia in causa ste­tissent; propter bonum pacis et concordiae vnio­nem, si praemissa possessionaria donatio modo quo supra reuocaretur, taliter inter se disposuissent et ordinassent coram Comitelacobo praenominato, quod iidem Magistri Thomas, filius Laurentii, Georgius et Nicolaus, filii Nicolai, Laurenlius, filius Ioannis, Ioannes, Aegidius, Iacobus et La­dislaus, filii Clementis, praefato Domino Thomae Archiepiscopo et suae Ecclesiae pro praescriptis possessionibus Pyspeky , Velkenye et particula terrae Dezmaztelek nominatis ad praemissas qua­dringentas marcas quasdam duas possessiones Zent­46 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom