Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

LXXII Cod. Dipl. tom. IX. vol. II. p. ad annum 1555. vol. IV. ad an. 1570. Cibiniensibus, receptis tri­butis a mercatoribus Cracouien. pendi solitis , li­berrimam negociationem indulget. Ibid. Ciues de Cassa eo ornat priuilegio, vt omnes Mercatores de Russia ac Polonia venientes merces apud ijisos de­ponere teneantur. Tom. IX. vol. IV. ad an. 1568. Tributa mercatorum de Cibinio Transjluauiae or­dinat. Tom. IX. vol. V. ad an 1577. etc. 61. Sua vrbibus Galiciae liaud defuisse iura municipalia, donationales, quas Casimirus P. R. Ludouici Locumgerens, Leopolitanis concesserat, affatim edocent: ,,In consolationem itaque ? ait, dictae Ciuitatis, et ipsius fidelium incolarum au­gmentum damus ius tlieuionicum, quod vulgo Mag­deburgense appellatur. Hemouentes ibidem omnia iura Ruthenicalia et consuetudines. Absoluimus insuper ab omnibus iurisdictionibns Palatinorum, Castellanorum , ludicum et Subiodicum , ministe­rialium; dictae ciuitati pro melioratione eiusdem septuaginta mansos franconicos in siluis, et sexa­ginta volumus esse censuales; singulis annis pro festo Beati Martini a quolibet manso pro censu nobis soluendo 24 grossos Ruthenicales; reliquos decem inansos in Joco vicino ciuitatis antedictae, quod vulgariter Bieloholcz appellatur, dirnittemus eis pro pascuis sine cuiuslibet pecuniae solutione etc. Datum Sendomiriae feria VI. infra octauam festi Pentecostes. Anno Domiui M. CCC. LVI. Ex archiuo ciuico. 62. Ruthenos Galiciae suos celebrasse rei­publ. gratia conuentus, ambigendum non est. Eius sane consulto Proceres ac Bojari Russiac censebant recursum sumendum, vt Rex Vngarorum Andreas

Next

/
Oldalképek
Tartalom