Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

vel alios oirmia, et sihgula praemissa inuiolabili­ter obseruantes , ante litis ingressum sine portione ludieis, in decem marcis denariorum deponendis conuincantur, et conuinci debeant eo facto. Quarta­decima vero pars seu portio, quae vt iidem No­biies dixerunt quondam Ioannis ? filii Nicolai, si­ne masculo liaerede decessi fuisset, cuius tertiam partem idem Ioannes cum adliuc vixisset, cum quadam filia sua Elena vocata, pro eius quarta puellari, nec non dote et rebus Parophernalibus Dominae Matris suae dando Ioanni filio Laurentii similiter in nostri praesentia astanti mediantibus aliis litteris nostris tradidisset, eandem tertiam partem dictae portionis eidem Dominae Elenae si­militer pacilice possidendam annuissent; duas vero partes ipsius portionis praediclae Iohannes filius Nicolai, quas praefatus loannes similiter in vita sua Ioanni, filio Stephani, filiis, ac haeredibus suia vt retulerunt, mediantibLis aliis literis nostris per­petue vendidisset, quum dictorum Nobilium pri­uignus, ius easdem ad redimendum , et tenendum habere dignosceretur, iustitie et deliberationi Re­gni praelibati Nobiles de consensu etiam Stephani iilii Ioannis, qui praesentialiter coram nobis astitit, comisissent, et comiserant nostri in praesentia, hoc etiam adiecto ; quod si quempiam dictorum No­bilium , et CognatOrum praenominatorum absque haeredum solatio ab hac luce migrare contingeret, extunc portio eiusdem immediate, et absque stre­pitu propinquiores affinitatis, et consanguinitatis proximos praescriptarum generationuin, succede­re deuolui debet, et tenetur pleno iure. Prae­sentes vestro dum nobis fuerint reportatae in formam nostri priuilegii redigi faciemus. Datum

Next

/
Oldalképek
Tartalom