Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
§. 6. Propiori tamen Galiciaeac Lodomeriaead Ilungariam accessioni S. Ladislai R. II. virtus ac gloria dedit locum: Ladislao quippe, in Croatiae regno iuribus Ilungaricis aquirendo, occupato^ llutlieni Chunos per principatus sui confinia ad vastandos Hungariae fines immittunt. Rex translatis festine a Croatia in partes regni periclitantes copiis, Chunos clade internecina caedit, ac Ruthenos fidei temeratae mulctat. „Cumque vidissent Rutlieni se male coarctari, rogauerunt Hegis clementiam, et promiserunt regi fidelitatem in omnibus £ quos rex piissimus gratanter suscepit:" ita Chronicon Thuroczii P. II. cap. LVIII. edit. Schwantner tomo I. p. 155. Haec prima Galiciae ac Lodomeriae ad Hungariam accessionis vestigia. II, lura Hungariae in Galliciam ac Lodomeriam aquisita. 7. Colomannus Galiciae ac Lodomeriae, sicut Almus Croatiae, praefectus a Ladislao rege, ac morte imminente, ad capessenda regni gubernacula inde ( non exPolonia) reuocatus fuisse videtur. Exortis enim inter Russiae Duces discordiis „Colomannus, Vngariae Dux, venit cum octo millibus pugnatorum, duos episcopos secum habens, et castris ad fluuium Wiar positis, Premislense castrum, in quod se Wladimir receperat, et expugnare , et obsidere coepit." inquit Dlugossus laudatus lib. IV. col. 528. ad annum 1094. Obsidionem hanc , plurimis Chunis cum Mircode in auxilium Ruthenorum accurrentibus, infeliciter cessisse, certum est: „Plurimis enim Vngaris aut oc-