Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CCLXXXIX. Ati. Ch. 1373. Idem Ludouicus Spalaten. de bello Venetis ex foedere cum Austriis ac Domino 1'aduano indicendo, vtque sibi caueant, praemonet. Ludouicus etc. Noueritis, quod Dux et Commune Venetorum Pqntaleonem Barbatum Ambassiatorem eoriim ad nos duxerunt transmittendum, quem ad nostri praesentiam noluimus asseruare pro eo, quia dum cum ipsis de pace tractabamus, nobis non ciurauerunt dare responsum. Nunc \ero prioris npstre intentionis non existimus, nec esse volumus, neque possumus, quia cum Ducibus Austriae, fratribus nostris et Domino Paduano taliter sumus colligati ct vniti, quia dictos Venetos damnificare nos oportet; mandamus idcirco Vestrae fidelitati firmiter et districte, quatenus consideratis praemissis, \os adeo cautos et intentos habere velitis et conseruare, vt ipsi Veneti, vel eorum adhaerentes vobis, nec Vestrae Ciuitati Spalat. ipsiusque pertinentiis damnum inferre valeant aliquale. Datum Bude V. die men. Aprilis. A. M. CCC. LXXIII." Lucius Hist. Dalm. p. 297* ccxc. An. Ch. 1373. Idem Ludouicus litteras suas et Episcopi . Vesprim. Physici sui, super libertatibas et immnnitatibus Monasterio B. M. de Vallo Vesprim concessas priuilegialiter transcribit. Ludouicus, Dei gratia llungariae, Poloniae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Salernitanus et honoris montis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus,