Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

CCLXXXVII. An. Ch. 1373. Idem Ludouicus ciuibus de Cibinio ceram <sub pura liquefactione infusam, Albam vel etiam Vien­nam venditionis aut commutationis gratia deferendi facultatem impertitur. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. significamus tenore pre­sentium, quibus expedit, vniuersis: Quod nos sicut pro fidelibus et gratuitis famulatibus fide­lium ciuium et Saxonum nostrorum de Cibinio partis Transjluaniae per eosdem nostrae celsitu­dini feruenti deuotione exhibitis et impensis, sic non minus pro vtilitate et commodo eiusdem ci­uitatis nostrae ciuibus et bospitibus nostris de ea­dem huiusmodi gratiam et Iibertatis praerogatiuam duximus de innata nostrae regiae Jiberalitatis mu­nifica clementia faciendam et largiendam: vt iidem ciues nostri a modo in antea ceram sub pura li­quefactione infundendi, et sub impressione sigilii seu signi eiusdem Ciuitatis quocunque in regno nostro voluerint, et signanter in Aibam regalem venditionis causa deferendi, ipsamque ceram abs­que iterata liquefactione tam nostris regnicolis, quam extraneis mercatoribus, quibus maluerint, venditioni exponere vel commutare liberam et absolutam habeant facultatem; vbi vero in casum ipsam ceram ibi Albae veuditioni exponere non possent et non valerent, tunc eandem ad venden­dum et commutandum in Viennam deferre va­leant atque possint, harum sub nostrae Maiestatis testimonio litterarum. Datum in Vyssegrad feria sexta proxima ante Dominicam Oculi. Anno Do­mini Millesimo trecentesirno septuagesiino tertio."

Next

/
Oldalképek
Tartalom