Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

eL Wladimiriensis naetus fuerat; IX. Kal. Aprilis, alias in dieAnnunciationisMariae \cneno perllu­tlienos extincto, Kex Kazimirus contractis copiis, concito cursu , post'oclauas Pascliae, Leopolim obsedit; et per deditionem accepit; — tum Wla­dimiriam tam arcem, quam oppidum in suam di­tionem redegit. Castrisque Leopolensi ac V\ ladi­miriensi, ligneis exustis — terras Przemisliensem, Luscensem, Wladimiriensem, Sanoc, Lubaczow, Trebow la, Custan, aliasque Castra et Ciuilates Russiae — accepit." Math. de Michouia rerum Polon. p. 154—5. 49. Dlugossus, saepe laudatus, Russiam, Rubram sic circumscribit: ..Russiam cin"it ab occasu Polonia, a meridie Alpes, quae Pannoniam perpetuis iugis disterminant; et vsque ad mare Leoninura porriguntur, et in multa spacia por­rectae, magnam longitudinem et latitudinem con­ficiunt. Polonorum tamen Principum per longas aetates et successiones regebantur et parebant im­perio. — Praecipua flumina, quae regionem ipsam circumfluunt, sunt: 1.) Visla, antiquis Vistula; fons eius prope oppidum Skozow, supra villam Ostronic, in terra Teschinensi de supercilio mon­tis, qui vulgo dicitur Skalka, ex summo Sarma­ticarum Aipium excurrit. — Ab occidente in orientem aliquantulum progressus, tandem in Se­ptemtrionem flectit, frequentioribus auctus fluuiis in oceanum Sarmaticum grandis deuoluitur. 2.) Dniester, qui in Tartarico Tu rlo, alias Tj­ras, appellatur. Is Sarmatiain a Dacia diuidit, cuius fons prope castrum Sobien, in terra Premis­liensi, ex monte Bieskid, ex loco, qui appella­tur Dabrauicza. nobilibus fluuiis foccundalus circa

Next

/
Oldalképek
Tartalom