Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

hactenus possederunt, et conseruarunt, dedimus, donauimus , et contulimus ; ac reliquimus eisdem Ioanni, filio Dominici, ac Nicolao — — — successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter pos­sidendam , tenendam et habendam ; litteras ^autem nostras super donatione possessionis praelibatae ha­bendas , liliis Magistri — — — viribus commit­tendo carituras praesentium Testimonio mediante. Quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus; dum nobis fuerint reportatae. Datum in Wysse­grad. Aano Domini M.CCC.LXXIII. " Ex Archiao Baronam Fischer. CCLXXXIV. An Ch. 1373. Idetn LudouLcus possessiones abalienatas , seruos ac conditionarios di/nissos, absque suo consen­su , Abbatiae de Pilis rest. tui praecipit. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, significamus tenore praesentium , quibus expedit, vniuersis, quod quia per diuersorum Abbatum Or­dinis Cisterciensis in Monasterio B. V. de Pelys pro tempore constitutorum malam et iniquam, ac eorum saluti ornnino contrariam procurationis di­spositionem, imo verius dicendo dissipationem, ipsum Monasterium de Pelys, cuius nos speciales Petroni et tutores fore dignoscimur, in possessi­onura, terrarum, domorum, aedeficiorura } pisci­narum, tributorum, et aliorum quorumuis iurium eiusdem Manastery, quibus per nostros praede­cessores praedotatura fuisse dignoscitur, alienati­onibus, locationibus et venditionibus nimium di­lapidatum, et fere iara ad vltiraara exinanitionem deuentum esse cognoscimus; ob hoc nos tum — iuxla Regiminis nostri officium, tum etiara secun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom