Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CCLXXX. jftu Ch. 1373. Idem Lndouicus filias Mag. Viri Ioannis , fili Thcmae M. Ianitorum regal. ac Comitis Iaurin. et Kamar. in praemiuw. meritorum in vniuersis bonis, vti /ilios , praeficit. Nos Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae, Poloniae , Daimatiae, ctc. Significamus tenore presentium, quibus expedit vniuersis: quod nos pro multimodis fidelitatibus, et multiplici laudum praemio extollendis meritis Magnifici viri Iohannis filii Thomae, Magistri Ianitoruni nostrorum, Comitis Iauriensis et Kamariensis, fidelis nostri et diiecti, quibus idem in cunctis nostris, et Regni nostri negotiis, sicut prosperis, sic et aduersis continue vestigia nostrae Maiestatis imitando, et lateri nostro adhaerendo sudorosis laboribus , et onera expensarum supportando, strenue et fideliter diuersis et inopinatis fortunae casibus, se pro nostri honoris incremento exponendo, nostrae meruit laudabiliter complacere Maiestati; in quorum, licet idem multo maiora antidotum praemia a nostra mereretur serenitate, vt tamen voto eiusdem praesens aliquanlisper respondere , et satisfacere ei videamur, ad humillimam, et deuotam ipsius Magistri Iohannls supplicationem nostro culmini regio per eundem instantialiter porrectam Nobiles Puellas filias eiusdem nunc propagatas, et in futurum ab eodem procreandas , et de eius femore legitime descendentes in cunctis et vniuersis possessionibus et iuribus possessionariis eiusdem vbilibet in regno noslro habitis vt quouis nominis vocabulo vocitatis in veros heredes, et legitimos successores, vti filios eiusdem Masculinos de plenitudine nostrae Regiae potestalis ex gratia speciali instituimus, 56 *