Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
rumque liarum scriptoribus, in locis figendis, admodum remissis; eiusdem accuratam ad gradus, ac milliaria quadrata descriptionem nemo sane desiderauerit. Fuit certe Kussia magna et parua; Nigra, Alba etRubra; fuerant vrbes W 1 adimir duae, vna ad amnem Klasma supra Moscouiam, altera prope ostium Lugi amnis ad Bugum ; erant etiam H a 1 i t s c Ii binae: vna in monte cum fortalitio, altera ad paludem Galikvan, Droliiczk, Ostrogh, Brestc, Iaroszlaw, Przemischl dupplex; Perejaszlaw r tripplex; Grodec sextupplex etc.; quae tamen Scriptores per fluuios, quibus alluuntur, distinguere non multum laborauerant, discernendaque aliis ex situ, ac rerum adiunctis reliquerunt. Cf. I. A. Hoppe, iiltere und neuere Geschichte der Konigreiche Gallizien und Lodomerien. A. 1792. Vienn.; cum mappa p. 9 sqq. Nos R u s s i a m R u b r a m, eiusque partes, tam Historicorum, quam Geographorum testimoniis studebimus duntaxat illustrare. 47. Erat R u s s i a R u b r a , Russiae magnae, cuius Metropolis Kiowia, pars occidentalis; cum Russia parua ex aequo poene conuenit; duoque Regna Galjiciae ac Lodomeriae in se complectebatur. Ga licia ad occasLim a Polonia minori Vistula fluuio disiuncta, ad meridiem iugis carpaticis se acclinabat; ad ortum Podoliae ac Moldauiae finitima. In plures abiit Principatus aut traclus, quorum praecipui: Halics cuin castro, Bresc, IVzemischl, Lemberg, Sanok, Drohiczk. Irrigatus fluuio praecipuo Dniester, qui antiquis Tyras. Lodomeria super Galicziam; ab occasu Polonia magna, ad Aquilonem Lithuaniae ac Russiae nigrae oris; ad ortum Russia magna