Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

CCLXIX. j4n. Ch. 1372. Emericus R. H. Palatiruis, statutorias La­dislai Palatini pro Laurentio de Cseb transumit. Nos Emericus, regni Hungariae Palatinus et Iudex Cumanorum, Memoriae commendantes te­nore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nobis in octauis festi beati Mi­chaelis Arcliangeli, vna cum Baronibus et regni Proceribus in sede nostra iudiciaria sedentibus, causalesque processus quorumlibet coram nobis litigantium iusto iuris tramite discutientibus, Lau­rentius, lilius Matheus de Cheb, ad nostram per­sonaliter veniendo praesentiam quasdam litleras religiosi conuentus de Iaszov, Magnifico viro, Domino Ladislao, Duci Opuliae et Velunen. eius­demque regni Hungariae Palatiuo, super quadam Statutione rescriptionales clause emanatas , per nosque reuisas tenoris infrascripti, nostro iudicia­rio examini praesentauit; petens nos cum instan­tia, vt tenorem earumdem litterarum nostris lit­teris priuilegialibus de verbo ad verbum inseri, et easdem, quoad contenta earum ratas atque eisdein litteris nostris roborari faceremus pro suo tutamento; quarum tenor talis est: Magnifico viro (v. sopra). Nos itaque iustis et iuri consen­taneis petitionibus ipsius Laurentii, filii Mattheus, fauorabiliter inclinati tenorem iam dictarum litte­rarunx ipsius Conuentus de laszow praesentibus nostris litteris priuilegialibus inseri, ac easdem «atenus, quatenUs in ipsis iitteris rite et legitime continetur. aeCeptando fecimus roborari pro con­seruatione ipsius iuris possessionarii dicti Lauren­tii in eisdem expressi atque declarati. In cuius rei testimoninm praesentes nostras litteras priui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom