Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
J.adislaus filius Petri prenominatos proximos suos et vendicioni dicte terra y ipsam terram absque suo scitu prenotato Stepliano filio Beke vendidisse, ex serie iitterarum dicti Capituli clausarum ipse Dominus Palatinus eo modo reperisset, quod anno Domini MCCCXXIX. Ladislaus filius Stephani de Wyzlou vice sua et vice Dyonisii fratris sui carnalis, ac vice et nomine Nobilium Dominarum, videlicet Domine Katharine, ac matris sue, et Domine Wenye consortis Georgii de Zalad, ac vice et nomine Georgii filii Gregorii Bani coram eodem Capitulo pariter constitulis per modum protestacionis eidem Capitulo dixissent, quod lohannes filius Pauli Bani vel Mjchael, filius Pelri Bani Nobiles de Olcbar possessiones predicti Gregorii Bani quasdam vendidissent, et quasdam vendere et pro pignore obligare niterentur; vnde quia eis de iure pertinere dignoscerentur, vice suaetvice praedictarum Dominarum, Dyonisii fratris sui, nec non predicti Gregorii, eosdem Iohannem et Mychaelem a vendicione et obligamine ac impignoratione cuiusdam particule terre Kjsegres vocate, Stephanum vero filium Mychaelis de Nompus facie ad faciem ab occupatione eiusdem prohibuissent contradicendo. In tenore vero Jitterarum dicti Magistri Petri Viee-Comitis et Iudicum Nobilium Comitatus de Baranja conspexisset haberi isto modo , quod prenominatus Ladislaus Bufus feria secunda proxima ante festum Natiuitatis Virginis gloriose MCCCLVIII. in sua et Ladislai ac Demetrii filiorum Djonisii fratris sui in personis prenominatum Stephanum filium Beke in Sede Iudiciaria dictorum Vice-Comitis et Iudicum Nobilium Comitatus de Baranya facie ad faciem a perceptione