Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CCLX. An. Ch. 1372. Llcm Ladislaus iri matrimonio inter fdiam Caroli Imp. ac Jiliam Ludouici R. II. coaciliando operam locat. Ladislaus Dux Opuliae — Illustri Principi Domiuo Prizimislao , Duci Tescliinensi — Materiam, quam vos et olim Franko, bonae memoriae, ad nostram deduxistis notitiam, prout diu vobis constat, per Dei gratiam in bonum desiderium deduximus taliter, quod ex eadem materia vobis et nobis bonum eueniet, prout pridem nobis dixi-stis, et desuper mittimus ad vos fidelem nostrum Heniczonem militem, qui vos debebit de singulis informare; cui in dicendis fidem adhibeatis per omnia, sicut nobis. Datum Giinsz feria V I. ante festum Purificationis B. V. Anno Domini Millesimo CCC. LXXII. Per nos Ladislaum Opuliensem, et Welinensem Ducem, Comitem Palatinum Hungariae. u Apud Dobner Monu. lom, IV r. n. 382. CCLXL An. Ch. 1372. Eiusdem Ladislai nuncius conditiones rnatrimonii contrahendi Duci aperit Teschiniensi. Gratiose Domine, Dux Teschinensis, Dominus meus, Dux Opuliensis, Coraes Palatinus Hungariae, frater vester, praemissis amicitia, et seruitiis suis, gratiae vestrae significat, quod ipse materiam, quam alias vos, *et Dominus Franko, bonae mem. ad D. Regis Iiungariae notitiam deduxistis super parentela, inter natos, seu filios Domini — Imperatoris et Regis Hungariae, ad plelitim finem perduxerit; et Dominus meus C. Palatinus plene desiderat, quatenus vos ob exsequu-