Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
scopus praelibalus. Quia etiam constat nobis, quod nec per rescriptum Honorii Papae, nec etiam per rescriptum Gregorii Papae per dictum Abbatem producta interruptio fuit facta, cum dictis rescriptis viilae seu possessiones, de quibus agitur, minime specificarentur; nec etiam protestationes generales factae in iudicio per dictum Abbatem, et in audientia Domini Comitis Palatini a paucis temporibus interpositae sunt actus sufficientes ad interrumpendam prescriptionem: cum ad lioc de iure essent citatio vel litis contestatio necessaria, maxime et.iam, quia ante dictas denunciationes praescriptiones in causa, quae praescribi poterat, per tempus sufficiens fuerant iam perfectae. Ex praemissis pronunciamus et declaramus, duas possessiones, videlicet de Seeleus et Cheezo, extra territorium in fundatione monasterii Abbati concessum sitas fore legitime praescriptas, per tempus longissimum sufficiens ad complendam Jongaeuam praescriptionem, ex qua Japsu temporis longissimi de iure communi inductus est titulus, et per consequens praesumitur bona fides interfuisse, cum in contrarium nihil contra ecclesiam et Arcliiepiscopatum fuerit proliatum; et sic praedictas possessiones ad Strigoniensem Ecclesiam pleno iure pertinere et pertinere debere; in quibus villis et possessionibus non obstat Strigoniensi Ecclesiae regni consuetudo super possessione ipsarum, cum non sint situatae infra territorium Abbati et monasterio suo concessum; et super dictis possessionibus duabus perpetuum silentium imponimus Abbati iam dicto et monasterio, eas Ecclesiae Strigoniensi adiudicando. Pronunciamus etiam et declarainus possessionem de Nempthy, infra