Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
existit, viclelicet quod quandocunque aliquis possidet certum territorium, certis Jimitibus terminatum^ cum omnibus his, quae infra terminum et ambitum continentur, possidendo monasterium vel castrum vel aliud simile, quod maius vel principalius, seu caput in dicto territorio est, cetera omnia, quae infra dictum terminum sita seu situata suntj possidere videtur velut membra sequentia caput suum et naturani eiusdem. Quia etiam constat nobis praefatam consuetudinem per usum longaeuum hominum, Praelatorum, Cleri et populi fuisse interpraetatum et vsitatum tam in iudicio, quam extra iudicium , et tanto tempore, quod de eius contrario hominum memoria non existit, videlicet quod si infra territorium, vt supra praemissum est, concessum et disignatum et limitatum, aliquis homo tertius rem aliquam singularem, vt pote agrum, vel vineam, yel domum, vel viilam, vel possessionem emptionis titulo vel alio iusto titulo aquisiuit, et possidere coepit, et per tempus sufficiens ad praescribendum absque interruptione in possessione perseuerauit, ex tunc non obstante dicta consuetudineDominium rei potestate sequente perpetuo infuturum, prout de dicto vsu et consuetudine interpretationum et approbationuin per dietos nobis assistentesPraelatos et Domini regis officiales sumus plenarie informali. Quia etiain constat nobis, duas ex possessionibus, de quibus ad praesens agitur, videlieet de Sceieus et Chezeo fore sitas et situatas extra territorium dieto Abbati et suo monasterio concessum et limitatum, prout sumus informati per officiales Domini regis, qui ciictum territofitim, et eius limites de eius mandato oculis sub^