Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
gillo accopiari fccissemus. Nos igitur (sequitur copia ) anno MCCCLXXI." Apud Farlat. tora. V. p. 297. CCIII. An. Ch. 1371. Capitulum Iaurin. fundationern Praeposilurae S Saluatoris de Papocz per viduam Pauli Magyar factam exponit. * Capitulum lauriensis Ecclesiae vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in salutis largitore. Ne ea, quae coram nobis vel nostris testimoniis Iegitime peraguntur, a memoria excidant, quae res fragilis est, consueuimiis scriptis authenticis solidare. Ad vniuersorum igitur notitiam tam praesentium , quam futurorum haruul serie volumus peruenire: Quod cum nos ad legitimam petitionem nobilis Dominae Margaretliae VOcatae, relictae Magistri Pauli, dicti Magyar, filiae videlicet Ladislai, filii Andreae de Gelse, de genere Nadast, in villa Papocz, graui infirmitate praepeditae, ad nostram praesentiam venire non valentis, ad audiendam suam fassionem seu dispositionem nobis referendam in praedictam villam discretos viros, Dominos Dominicum Soproniensem et Dionisium Musoniensem Archidiacorfbs, et Magistros Ioannem et Petrum socios et concanonicos nostros pro testimoniis destinassemus fide dignos; tandem iidem ad nos redeuntes nobis voce Vnamini et concordi retulerunt: Quod ipsi secunda die festi Beatae Mariae Magdalenae proxime nunC praeteriti, in praedictam possessionem Papocz pariter accesserint, vbi praedicta nobilis Domina, in eorum praesentia, viua voce, mente sana, con-