Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
regum ordiiialio facla fuit; ila vt nulla occasio infringendae pacis linius praestelur." Apud Dogiel 1. c. p. 108. L u d o u i c u s II. et F er d i n a n d u s I. ac MaximilianuSj reges Hung., solo duntaxat titulo, quoGalliciae ac Lodomeriae reges se profitebantur, iura sacrae coronae sustentarunt. $. 37. Sub turbulento Rudolfi Imp. ac R. H. imperio iura haec Status et Ordines regni sustentarant praecipue: nam, quum pace Bithonicensi, quam Maximiliani, fratris Caesarei, captiuitas extorserat, subscripti Caesareae Maiestatis et vniuersae serenissimae Domus Austriacae commissarii, Principum Austriae omnium nomine, Anno 1589 spopondissent inter cetera: ,,vt imprimis Lublowia castrum cum oppidis, villisque ad illud pertinentibus , quemadmodum iniussu Caesareae Maiestatis, ac praeter voluntatem eius occupatum est: ita in pristinum vsum et possessionem regni Poloniae, quemadmodum a tot seculis (vix 180 annis) quiete ac sine vlla controuersia (?), id in eius possessione, atque vsu fuit, iterum tradatur, consigneturque; etiam Russiam — ceterasque ditiones vel arces, oppida, villas, Serenissimi Poloniae regis se neutiquam infestaturos;" Petrus Heresinczius, Episcopus Iaurinen. et Cancellarius Ilungariae, ac Nicolaus Istuanfius Propalatinus, ne cui liaec praeiudicio iuribus regni Hungariae forent, cautum esse voluerant; ac praestito licet super pacis instrumento per Rudolfum iuramento, dataque cautione Hungariae etiam ordines pacta illa proximis comitiis iure iurando confirmaturos; Stalus etOrdines regni, ne Russia ac Lublouia cum reJiquis oppidis, in Polonorum ius concessis, iuribus Co-