Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

CLXXVIII. An. Ch. 1371. Ludouicus R. H. Dominico Archiepiscopo Ia­dre. ius sigilli impertitur. Ludouicus, D. gr. Vng. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cuman. JBulgariaeque Hex, Princeps Salernitanus, ac honoris montisS. Angeli Dominus — — Magnus Dominus et laudabilis nimis, in Ciuitate Dei nostri ad hoc reges et prin­cipes ad regni gubernacula prouexit, vt, licet mul­tipbciter circa alia et diuersa negocia, hinc inde emergentia distrahantur; tamen curam debitam sanctae matris Ecclesiae, per quam a vitiis ex­piamur et coelestibus sociamur et signanter per quae communis iustitia et vberior status regnico­larum prouehuntur, potiorem sollicitudinem ad­hibeant. Hoc enim pie, hoc manifeste, hoc dei­fice, a regia agitur Maiestate, per quod iura viri­liter defensantur, vt subditorum iustitia et aequi­tas, quae vti duae sorores se inuicem amplexan­tur, eclipsim non patiantur aliqualem. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod quia diuinae Maiestatis reueren­tia cordi nostro insidet, et ad eius nominis cul­tum mentis nostrae acies sedule occupantur; tanto nos ante oculos misericordiae ipsius credimus mi­serationis dona percipere, quanto ad laudem sui nominis, propensius officii nostri munus studue­rimus salutiferum elargiri. Ob hoc — — spe­ramus enim per ipsius almificae Anastasiae virginis precum suffragium sequuturum, nedum in terris, verum etiam in coelestibus pie confoueri. Vo­lentes itaque ecclesiam praeponere terrenis et per­petuo duratura caducis, vt quod serimus in ter­ris, cum multiplicato fructu recolligere valeamus 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom