Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

diuersis muneribus processerunt, et ciuitatera Lo­domeriam vltro ei aperuernut, et Dux Almus cum omnibus suis in eodem loco per tres liebdomadas mansit. — Acceptis obsidibus, donis, ac viae Ducibus armatis, quarta hebdomada cum suis in Galiciam venit, et ibi requiei sibi et suis locum elegit. Hoc dum Galicziae Dux audiuisset, obuiam Almo Duci cum omnibus venit; — diuersis raune­ribus praesentatis, aperta porta ciuitatis Galiciae, quasi £)ominnm suum proprium hospitio recepit. — Dum vero Dux Almus requiei locum per mensem vnum in Galicia habuisset, tum Dux Galiciae, caete­rique consocu sui, quorum fil ii in obsides posili erant, sic Almum Ducem, et suos Nobiles rogare coeperat, vt vltra Howosversus occidentem in terram Pannoniae descenderent; dicebant enim eis: quod terra illa nimis bona esset —quae etiampri­mo fuisset terra Attilae regis — Dux vero Almus, et sui Primates acquiescentes consiliis Ruthenorum, pacem firmissimam cum eis fecerunt. — Tunc Dux Galliciae duo millia sagittariorum , et tria millia rusticorum anteire praecepit; qui eis per syluam Houos viam praepararentvsque ad confinia Ilungariae ; et omnia iumenta eorum vi­ctualibus et aliis necessariis onerauit, et pecudes ad victum condonauit sine numero." Ita Belae re­gis Notarius , Nestori synchronus Ilist. Duc. Ilung. edit Schwandtner tom. I. p. 9—10. Suffragatur Constantinus Porphyrogeneta de adm. Imp. cap. 10. et 13. §. i. Pax haec, Gallicianis ac Lodomeriis, clientelam fors Ilungarorum mox dedignantibus, suas passa est vices: Idein quippe Constantinus in

Next

/
Oldalképek
Tartalom