Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Specialiter ad facies praedictarum possessionum modo prehabito inter ipsas partes diuisarum, et apud manus iqsarum parcium existencium, vicinis et cominelaneis earumdem legitime conuocatis, ac presentibus vel legitimis earum procuratoribus presentibus accederet , ac exceptis duabus possessionibus , Somus et Obus vocatis, exceptis eciam porcionibus predicti Pauii, filii Tiiome j easdem possessiones in priori sua diuisione preuie inter predictas partes babita, committeret et relinqueret, itatamen, quod si porcio alterius partis in prefixa diuisione minor esset porcior.e alterius partis, eandem ibi rectificare deberet, atque coequare, tum denique terras arabiles et campestres -prescriptarum possessionum diuisarum, in tres diuidat partes rectas et equales, metisab inuicem separando, ac vnam partem ipsarum praedicto Nicoiao, filio Egidii, et suis successoribus, secundam vero preiatis lolianni et altero Iohanni statueret et committeret perpetuo possidere, tenere et haberc, contradiccicne quorumlibet non obtante, tercia autem parte ipsarum terrarum arabilium et campestrium apud eosdem, Jn quorum manibus actenus fuissent, modo superius declaratOj remanente; et post hec possessionarie diuisionis, ratificacionis et adequacionis se~ riem, prout fieret expediens, nobis ad octauas festi beati Georgii Martyris tunc venturi, amicabiliter rescriberetis. Et quia predictus Paulus, filius Thome, premissa sua instrumenta tunc exhibere debens, non exhibuerat; ideo in eisdem octauis festi B. Georgii Martyris cum iudicio trium marcarum exhibere teneretur coram nobis, in quo eciam termino, si predictus Nicolaus, filius Egi-