Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
time corraocatis et specialiter Magistro Nicolao de Debreu^ etlacobo, iiiio Philippi de Tallya praesentibus accessissent. Cumque de praedictis possessionibus Zud ct Kysfalu de portione dicLi scilicet Stephani portionem ad quatuor arati a terrae litigiosae honorabili viro Benedicto Praeposito Scepusiensi ad possessionem Liszka vocatura applicatae et statutae se extendentera. et aequipollentem, Nobili Dominae relictae Ioannis de Torna extradare et cura quibuslibet vtilitatibus relinquere in perpetuum possidere statuere voluissent, contradictione Stephani et aliorum quorumlibet non obstante; tandem praeallegati Magistri Nocolaus de Debreu, et Iacobus, filius Philippi inibi comparentes, ipsos taliter prohibuissent: quod ipsi licet cum praefato Stephano, fratre eorum patruele, in locis sessionalibuslobbagionum in omnibus possessionibus diuisionem inler se habuerunt et habeant; tamen tam in terris arabilibus et campestribus, quam in aliis vtilitatibus possessionum eorum indiuisi exislerent. Si vero ex vna parte' a finali meta, sciliceta metis possessionis Meszeus, intra vsque ad praedictam possessionem Zud reciperet Domina praenotata, tunc extradare et adimplere promti essent et parati; et quia procurator iam dicti nobilis Dominae haec acceptare recusasset ; asserens, quod vbi et vnde iidem Nicolaus et Jacobus dictam tcrram extradere vellent licet in quantitate, sed qualitate, valore, fructuositate portionis possessionariae a praedicta Nobili Domina ablatae, non aequipolleret, et alioquin non acceptaret; et quia sic ipsi indiuisi extitisset, portionemque ipsam dicti Stephani non reperissent, dictique Nicolaus et lacobus de facie eiusde m possessionis decessissent , praeallegatusqug