Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
tionibus et Ecclesia S. Saluatoris vultis, tollatis inter eos quoad conditionem supra dictara, et per Dei gratiam statim poterimus obtinere; confirmationem autem de constructione et donationibus per vos factis Ecclesiae JB. iVIariae, non video, quod possibile sit obtinere, quia contra regulam eorurn est, et ideo raelius est, quod donationes illorura fratrum reuocetis, et bona illa conuertatis ad alios pios vsus, et in quantum fratres quoquomodo recusarent vobis ea restituere, ego ordi nabo cum Domino nostro Papa infallibiliter, quod vobis omnia libere relaxabunt, et si continget jterum ad curiam dcstinare, vtile erit procuratorem Jiabere litteras Domini regis vel reginae. Datum Romae die quinta mensis Aprilis. Anno Doraini M. CCC. LXX. Subscriptio vero bis est: Vester Franciscus de Acentatibus de Aretio Legum Doctor, Aduocatus in Romana Curia. Suprascriptio vero sequitur, et est talis: Magnifieae Dominae D. Margarethae, relictae quondam M. Pauli Magjar." Ex auth. transumto Capituli laurinen. tle anno 1429 cuius originales in archivo Camer. Hevenesi tom. LXXIX. p. 373—4. CLXI. An. Ch. 1370. Ladislaus Palat. particuiam terrae Albenye, Cot. Zemplin. plena iuris forma , tanquam ad possessionem Liszka - Olaszi pertinentem Ecclesiae S. Martini de Scepus adiudicat. Nos Ladislaus, Dei gratia Dux Opuliae etVelmien., regnique Hungariae Palatinus, et Iudex Comanorum , memoriae comraendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuer-