Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
petentes, vt regni Poloniae seeptra assumeret. Diu cunctatus est. Instantihus vero Polonorum oratoribus, vrgentibus deinde regni Hungariae consiliariis tam ecclesiasticis, quam secularibus, aliquanto tempore recusauitj ignorare asserens vtrosque, quod suaderent 5 satis dubitans, ne vtrumque regnum ad periculum illa suasione traherent. Adstruens , non conuenire duos greges, locis distantibus, ab vno pastore probe a morsibus luporum seruari; nec vni viro duas vxores legitime posse coniungi, nec duos pontificatus in vnum rite conferri; Romam, vix despectum tugurium habentem, duos simul reges fcrre non potuisse. Pertimescendum, ne meum distractum regimen vtrumque regnum pessumdaret, et quaesiturus profectus regni, exitio illis sim." — Ad extremurn vtrorumque petitione victus, suscepit regnum Poloniae. — Cui, nouaru Sandecz intranti uniltitLido Praeiatorum et Baronum Poloniae, Proceresque et natu maiores occurrunt et versus Cracouiarn, vrbem regiam et caput regni 7 perducunt. ItLimest autem illi a proceS" sionibus ecclesiarum et ab omnibus ordinibus ciuitatis Cracouiensis obviam, praecedenteque vexillo Ciuitatis Cracouiensis, in quo arma ciuitatis picta erant, omnhim mechanicorum cuiuslibet artis subsequebantur. Quibus per signiferos Ludouico regi deditionem subiectionemque significantibus oblatis, rex cuin ipsis maxima pompa et honore Cracouiam et Ecclesiam Cracouiensem introiuil, castrumque Cracouiense conscendit. Altera autem aduentus sui die Ianussius Sachuvih, decanus Cracouiensis, et regni Polon. Cancellarias, testamenti regis Poloniae Casimiri exequutor, Ludo-