Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
tutionis nostre maiestalis transgressores eflici formidatis, facere non ausuri, datum in villa Scemniche Zoliensis die crastino festi beati Petri ad vincula. Anno Domini M.CCC.LXX/ Ex authentico Sigismundi transumto anni 1395. v. suo loco. cxxx. I An. Ch. 1370. Idem Ludouicus M. Thcmae de Berenth Cot. Bihar. ius gladii in praemium confert. Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae Poloniae, Dalmatiae, etc. memoriae commendamus, quod nos pro fidelitatibus , et fidelium seruitiorum meritis Magistri Thomae, filii Ladislai"^ de Berenth Comitis Bihor , nec non Castellani de Sempthe, per Magnificum Principem Dominuin Ladislaum Ducem Opuliae, consanguineum, et Palatinum nostrum Deputati , quibus ipse sicut in ipsius Domini sui officio, seu Castellanatu constitutus, sic etiam de suae Nobilitatis industria mitissime placaret, et nunc placat nostram Maiestatem, eidem Magistro Thomae, ac per eum Nicolao, Stephano, etfoanni fratribus suis, filiis scilicet iam dicli Ladislai de Berenth ipsorum haeredibus et legitimis successorihus de potestate nostra Regia, et gratia speciali duximus annuendum ; vt ipsi in omnibus, et vbique habitis ac fjuomodocunque vocitatis possessionibus ipsorum patibulum , et alia quaelibet tormentorum ingenia erigendi, instaurandi, et tenendi, furesque nec non latrones ac alios quoslibet malignos homines , quos videlicet in suis propriis possessionibus, terris, et metis, in opere manifeste nociturnitatis apprehendere poterunt, suspendendi, decollandi, dismembrandi, mutillandi, et