Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Ianit. et Stephano Agazonum nostrorum Magistris ac eodem Domino Ladislao, DuceOpuIiae, Co­mite Poson Apud Pray. Diss. de S. Ladislao p. 25. Kalona II. C. tom. IX. p. 448. sqq. Fundauit idem itex alterarn quo­que eapellam in Cellis B. Y. pulchro et miro opere constructam ; suoque exemplo plures ex suis ad Clau­stra-Eremitis S. Pauli condenda pertraxit. loan Archid. Chron. V. III. c XLV. CXXIV. An. Ch. 1370. Idem Ludouicus ciues de Cibinio , Castro Lcindskron opera ipsorum perfecto a praeslandis ei­dem vlterioribus seruitiis immunes esse vult. Ludouicus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodome­riae , Cumaniae , Bulgariaeque Rex, Princeps Sa­lernitanus ? et honoris montis Sancti Angeli Do­minus. Omnibus Christi fidelibus tam praesenti ' bus, quam futuris, praesentium notitiam habitu­ris salutem in omnium Saluatore. Gloria et ho­nore coronatos in terra Principes ideo altitudo consilii tenens imperium in excelsis, secundo ad Begni gubernacula prouexit, et eorum soliitm su­blimauit, vt votis suorum fideliutn Subditorum, quibus signanter confiuia et finitime partes Regni, velut sublimibus coiumnis fulciuntur, et quorum fidelitatis constantiam experimento didicit, et diu­turna operum efficacia feiiciter comprobauit, au­res suae Excellentiae, et apices suae pietatis incli­net. Proinde ad vniuersorum notitiam harum se­rie volumus peruenire: quod quia Venerabilis in Christo Pater , Dominus V\ ilhelmus Episcopus Quinqueecclesiensis, Comes Capcllae et Secretarius Cancellarins noster, fidelis, dilectus, ct deuotus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom