Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
cepimus specialcm , volentes et slatiientes, quod ipsi Abbas, et conuentus et populi eorumdem ab iniuriosa molestatione quorurncurique, et a iudicio vniuersorum ludicum iuxta tenorem ipsius Monasterii priuilegiorum omnino et penitus sint exempti. Ynde omnes Barones Nobiles Ilegni nostri diligenter requirimus, aliis autem vniuersis praecipimus firmiter et districte, quatenus eosdem Abbatem, Conuentum, populos eorurn, ac quocunque modo ad eos pertinentes, nullus audeat aliquo modo molestare, aut aliquod eisinferre nocumentum, nec super eos descensum praesumant facere violentum ; praecipimus etiam, quod nulius Iudicum Begni nostri praeter nostram personam ipsos possit vel debeat in aliquo iudicare; et quicunque praemissam gratiam nostram, aut aliquem articulum euidentem ausu temeratio infringerent, nostram indignationem se nouerint grauiter incursuros. Datum prope viljam Bors, ante quindenam Pentecostes. Nos enim petitionem ipsius Dtrfriini Ioannis Abbatis fore iustam, agnoscentes, et congruam, praemissas iitteras de verbo ad verbum transcribi et transumi, tenoremque earumdem praesentibus litteris nostris inseri, sigilloque nostro fecimus consignari. Datum feria quinta proxima post oclauas festi Paschae Domini. Anno eiusdem Millesimo, tercentesimo, sexagesimo nono." L. S. Origioales iu archiuo Camerali. Heuenesi Tomo LIII. sub 00. p. 392. s(pj.