Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Stephanum iuniorem, Catholicum insectatus est; cuius clientelarn suscepturus Pontifex Yrbanus V. Ludouico, Hungariae regi, has querelas propo­suit: Banus Bosniae, senior frater eius, sequens suorum progenitorum vestigia detestanda, ac fo­uens ac defendens haereticos, ad illas partes, quasi ad sentinam foetidam de diuersis mundi partibus confluentes, ipsum Stephanum, abiecto fraterno amore, persequitur, et hactenus grauis­simis damnis attriuit, ac partem haereditatis sibi denegauit exhibere. — Adiecit preces, vt a fra­tris iniuriis Stephanum vindicaret." Raynald apud Farl. tom.IY. p. 161. Bello hoc con­tra Bosnios, qui Bazaradum quemdam crearunt regem, qui continuo Bodonium (Vidin) oppidum regium, prae­sidio aliquo Vngarorum firmatum ohsidet, ac proditione popularium capit , caesis compluribus Vngaris et quinis Sacerdotibus , Franciscanae disciplinae alumnis , videtur Bencdictus illa merita collegisse, quae Ludouicus Di­plomaie praerecitato remuneratus est. CIV. An. Ch. 1369. Idem Vrbanus Stephanum iuniorem JBo­sniae Banum consolatur. Vrbanus — — confortare fili, habeque pa­tientiam in aduersis, quae sustines amore diuino. Nam praeter Apostolicae sedis fauores et praefati regis (Ludouici) auxilium tibi, Deo propitio, con­gruo tempore tribuenda, secundum sententiam Domini dicentis: Beati sunt, qui persecutionem patiuntur, quum nulla^ sit maior iustitia, quam fidem semper tenere cathoiicam, ex qua iustutf viuit, et pro eius amore mala quaelibet aequani­miter tolerare ; aeterna praemia consequeris. Ce­terum, si vt scripsisti, ad sacram vrbem accesse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom