Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Turcas, qui eosdetn fideles in eadem vnitate dictae Ecclesiae persistentes (vt praeferturj impugnent, mittendis jdeuote accesserint, vt in huiusmodi bello Dominico, eo promptiores reddantur, quo maiori gratia se prospexerint praemiandos, illam plenam indulgentiam, quae per dictam sedem dari solet trausfretantibus in terrae sanctae subsidium, concedere dignaremur. Nos igitur laetati ab intimis de tua deuotione et magnanitate tam grandi, ac huiusmodi tuum sanctum propositum Apostolicis coadiuuare fauoribus intendentes, tuis supplicationibus inclinati, de fratrum nostrorum consilio dictam licentiam authoritate apostolica tenore praesentium elargimur: indulgentiam vero praefatam concessirnus prout in aliis nostris litteris inde confectis ? plenius continetur. Nulli ergo etc. Datum Auenione Calendis Iulii. Anno VI." Ex archiuo Caraerali. CII. An. Ch. 1369. Vrbanus PP. F. quoad subsidium a rege Ludouico contra Bernabonem oblatum tractari iubet. Vrbanus — — ven. Fr. Anglico, Episcopo Albanensi , in terris Romanae Ecclesiae iminediate subiectis, pro nobis et ecclesia ipsa Vicario in temporalibus generali salutem. Deducimus ad tuae fraternitatis notitiam, quod ambassiatores carissimi in Christo filii Ludouici, rcgis Hungariae illustris, qui apud nos fuerunt diebus quam pluribus, super arduis petitis per eos, bene contenti a nostra praesentia discesserunt, dixeruntque nobis, quod ipse rex, prout ab eo habuerunt, paralus erit ad depressionem hostium Ilom. Ec17 *