Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

LXXXIV. An, Ch. 1369. Jdem Ludouicus Jobbagiones ac seruientes impossessionatos Abbatiae de Kolosvdr solius Abbatis iudicatui subiectos esse vult. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae etc. memoriae commendamus , tenore praesentium si­gnificantes, quihus expedit, vniuersis: Quod nos, qui ex debito suscepti regiminis officio Ecclesia­rum profectibus et- earum incrementis summopere inuigilare tenemur, volentes Ecclesiam BB. Virgi­nis in Colosvar habitam, ob spem et deuotionem, quam erga ipsam beatissimam Virginem totis sin­cerae mentis aifectibus gerimus et habemus, ali­quali libertatis praerogatiua prosequi et amplecti ? Abbati et conuentui eius huiusmodi gratiam duxi­mus faciendam: quod vniuersos Iobbagiones eo­rum et Seruientes impossessionatos, in quibusli­bet possessionibus ipsorum more aliorum Iobba­gionum commorantes, in causis quibuslibet, ex­ceptis solummodo causis publici furti, latrocinii et criminalibus, ipsimet vel eorum officiales de­bent iudicare. Vobis igitur vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis et Nobilibus, item ciuitatibus et liberis villis, earumque recto­ribus, Iudicibus et viilicis firmo regio sub edicto damus in praeceptis, quatenus praedictos Iobba­giones et Seruientes inpossessionatos praedicti Ab­batis et Conuentus in nullis causis, exceptis so­lummodo causis praenotatis iudicare vel vestro astare iudicatui quoquo modo praesumatis, sed si quicunque actionis contra praedictos Iobbagiones et Seruientes eorumdem habent vel habuerint, ex tunc in praesentia eorumdem vel officialium suo­rum exequantur , iuris ordine mediante; et si

Next

/
Oldalképek
Tartalom