Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

agnoscens, eandem etiam terram litigiosam eisdem hominibus iuxta iudiciarium commissionem suam, statutam extitisse comperiens, reliquisset et com­misisset eisdem in causam attractis, et eorum hae­redibus, iure eis attinenti perennaliter possiden­dam, saluo iure alieno." Ex archivo Camerali. LXXVII, An. Ch. 1368. Sigismundus , futurus Rex, nascitur, Anno M. CCC. LXVIII. respexit Dominus pa­triam Bohemie, que cum sit Jata, et vnicum su­perstitem habeat haeredem, donauit nobis alium: nam XV. mensis Februarii natus est D. Imperatori nostro ex D. Elisabeth Imperatrice, sua coniuge, fiiius lertius in ordine, cui nomen Zigismundus impositum est in baptismo. Et iuste hoc nomine appellatus est: quia eius parentes ambo cum B. Zigismundum in Ecclesia Pragensi quiescenlem, speciali veneratione colerent, liunc filium meritis et intercessione S. Martyris predicli sine dubita­tione qualibet impetrarunt." Apud Dohner Mon. Tom. IV. p. 50. LXXVIII. An, Ch. 1368. C. Stephanus Buhek , Judex Curiae regiae in causa Pauli de Szeplah contra Laurentium de Vitdz sententiam fert. Nos Comes Stephanus Bubek, Iudex Curiae Domini Ludouici, Dei gratia regis Hungariae — — Paulus, filius Nicolai de Scephlak, pro quo Ladislaus de Koxo cum procuratoriis litteris — adstitit contra Laurentium de Vitez, pro quo Pe­trus, filius Iohannis, cum procuratoriis litteris —

Next

/
Oldalképek
Tartalom