Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

precipiendo mandamus, quatenus deinceps nullos inercatores de Brasso et eius districtu ad solucio­nem alicuius tributi aut tricesimi, preter tributa et tricesima nostra suprascripta compellere, aut quocunque modo ab eis exigere presumatis, nec ipsos aliqua de causa impedire, aggrauare vel ar­restare audeatis. Secus sicut grauissimam indi­gnacionem nostram incurrere formidatis, facere non ausuri. Datum anno Domini M. CCC. LX. octauo, in vigilia Sancte Agnetis virginis et mar­tyris." Ex autliographo Brassouiensi. LXXVI. An. Ch. 1368. Ladislaus, Jiegni Ilungariae Palaiinus, JVubiles de Egyhazas - Gamas terras non Vduorni­corum ac Agazonum regiorum , sed proprias tenere attestatur. Blasius Sacerdos, legitimus Procurator Do­mini Ludouici regis litteras affirinatorius Domini Ladislai Palatini septimo die congregationis suae generalis vniuersitati JNobilium Comitatus Somo­giensis, feria quarta proxima post festum — — Anno Domini M. CCC. sexagesimo octauo prope Somogyvar celebrate exortas ipsi Domino Ladi­slao Palatino praesentauit exprimentes: Quod Vice-Comes, ludices Nobilium, Iuratique Asses­sores eiusdem congregationis super facto iurium possessionariorum regalium praeter portionemAb­batis de Tykonio, in possessione Egyliazas Gamas habitorum ad petitionem le^itimam procuratoris ipsius Domini Ludouici regis requisitionaliter af­firmassent, quod in possessione Fel-Gamas, alio nomine Egyhazas-Gamas, absque portione Ioan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom