Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
tis reuerentia, per quem reges regnant et Principes dominantur, vehementer insidet, et ad eius nominis cultum mentis nostrae acies sedule occupatur, atque tanto nos ante oculos misericordiae ipsius credentes maiora miserationis dona percipere, quanto eius seruitoribus propensionis nostri officii munus studuerimus salutiferura impetiri. Huiusmodi bonam voluntatem dictae Dominae reginae, Genitricis nostrae peramandae, regio pensantescum fauore volentesque et ex. animo cupientes eiusdem matris et sinceris affectibus, quo sacro diuino eloquio amonente solenniter per nos iubetur venerari, secundum desiderium sui animi, et suauitate naturalis dulcedinis, ac toto rconamine honoris vtriusque zelo occurrere filiali , potissime vero cb spem et deuotionem nostram, acferuentis desiderii affectum, quem ad ipsam praeclaram Virginem Mariam , quae nos in diuersis nostris casibus fouit et protexit, subcuius speciali spe nobis victoriose triumphantibus vsque ad haec tempore cuncta prospere successerunt, et succedunt de praesenti, ac nostra potentia longe lateque diffusa, confiniaque regni nostri, cui auctore Domino feliciter praesidemus, continuo ampliata, et mirifice extitit dilatata , gerimus et habemus pacationem, cui e conuerso obsequiosis virtutum operibus cum gratiarum actione multiformi teneinur occurrere, interna deuotione, praemissae possessionariae donationi, coliationi, largitioni elemosjmariae, ac piae prouisioni, per eandem Dominam reginam , Genitricem nostram charissimam modo , quo supra prefatis claustro Beatae Mariae Virginis de veteri Buda, et reliciosis Dominabus Sanctimonialibus in eodem Deo iugiter famulantibus modo quo supra.