Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

et lionoris montis Sancti Angeli Dominus. Omni­bus Cliristi fidelibus, tam praesentibus quam fu­turis, praesentium notitiam habitUris, salutem iu omnium Saluatore. Regia licet Sublimitas seden­tis throno in excelso, cunctis suis sequacibus con­digna debeat impendere praemia meritorum, ad instar tamen ipsius regis aelerni lucem de luce proferentis, ineffabili lucis eius claritate munduin illustrantis, vti scilicet incarnatae militanti Eccle­siae matri, quam ipse pendens in cruce pro re­demtione generis humani cum sui sanguinis effu­sione mirifice decorauit, tota mentis intentione debet pariter et inuigiiare; cum nihil inter huma­nae considerationis studia felicius, nilque salu­brius existat, quam transitoria et caduca pro per­petuis commutare , et internae mentis aciem, ad vltimae felicitatis terminum apponere, vbi bona pie elargita non aerugo, neque tinea demolitur, neque fures effodiunt, et furantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus perue­nire: quod Serenissima et Excellentissima Prin­cipissa, Oomina Elisabeth, eadem gratia, regina Hungariae, Genitrix nostra percara, nostrae in eis supplicauit mitissimae Maiestati, quod quia ipsa Spiritus Sancti gratia sibi suggerente, quae ad bonum suadet vnum quemque, ob spem spe­cialiter et liduciam, quam ad interneratam virgi­nem Mariain , Matrem Dominatn gloriosam, regni nostri coronam , aduocatam et Patronam specialem, in cuius nomine sacratissimo veteris Budae clau­strum Sanctiomonialiam mirifici operis structura fundasse , et ineo religiosas Dominas Sanctimonia­Altissimo vitam contemplatiua ducentes, pro no­slro vtrinque Parenlurn et Progenitoruin ac pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom