Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Galiciae ac Lodomeriae c u m Regno Hungariae Nexus. L u d o u i c i R. H. v i r t u t c a c m c r i t o. I. Nomen, situs, et accessio Galiciae, ac Lodomeriae ad Hungariam primaeua. $. 1. ~ f ./Vpertos vltra montes Carpatieos ad Boream cam­pos, inter Yistulam, ae Boristlienem fluuios, ab occasu ad orientem octuaginta milliaria Polonica procurrentes, quadraginta latos, 'vbertate agro­rum , varietate frugum, magnitudine pascuorum, aliarumque rerum copia florentes, Auaribus in Pannonia, ac Dacia agitantibus Chrobatos Albos, vulgo Croatas, gentis Slauicae stirpem , coluisse, testimonio Constantjni Porphjrogeniti nouimus: ,,Chrobati, ait, tunc habitabant vllra Bagibaream. ( vulgo Babia-Gora , cacumen iugi Carpatici ad Aquilonem) vbi nunc sunt Beio-Chrobati; vna autem eorum generatio cum suis populis disce­dens in Dalmatiam venit, victis Auaribus posse­dit; celeri vero Chrobati versus Franciain commo­rantur ( in Silesia et Morauia ) et appellantur lio­die Belo-Chrobati, siue Albi Crobati, proprio Principi subiecli." De adm. Imp. Cap. XXX. p. 78. edit. Venelae. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom