Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

quc regiminis desiderio capti, missa communi no­mine in Hungariam legatione, Andream R. H. * Dominum suum humiliter orauerunt: vt pro su­premo suo in se iure, non iam e Russicis Ducibus, quorum saeuitiem toties experti fuerant, aliquem, sed iilium suum, Colomannum, regio titulo ipsis praeficeret Principem; rem Dlugossus sequentibus enarrat: „Occiso apud Zawichost Romano WI a­dimiriensi et Haliciensi Duce, — plu­res sibi aut armis, aut prece, aut pretio Piussiae dominium destinabant. Proceres vero et Bojari Russiae, in varias voluntates scissi, patriam etiam horrendis bellis impleuerant. Ad finitima itaque regna, vt belium ciuile tolleretur, censebant pri­mores habendum recursum, vt alterius ipsorum viribus et potentia opprimerentur exorta mala et oritura. — Pannonii aptiores rei huic visi sunt, et Rex Yngarorum Andreas, a Ruthenis sup­pliciter exoratus, vt filium suum Coloman­num illis in Dominum praeficeret, offerentes se ilii fide et deuotione sincera parituros." 1. c. Idem professus fuit Andreas litteris ad Innocentium PP. III. CoJomanni per A. Episcopum Strigon. coro­nandi gratia datis: „SS. in Christo Patri Innocen­tio — Andreas, D. gr. Vngariae, Dalm. Croat. R amae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae­que Rex. — Nouerit Sanctitas Vestra, quod Galiciae Principes et populus nostrae ditioni subiecti, humililer a nobis postularunt, vt fili­um nostrum Colomannum, ipsis in regem prae­ficeremus, in vnitate et obedientiae Sanclae Ro­manae Ecclesiaei perseueraturis in posterum", ad A. 1214. V. Cod. Dipl. tom. III. vol. I. p. 165. 9 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom