Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

scensus frequentatos, et vcxationes multiplices, quibus populi monasterii de Saagli fuissent aggra­uati, et adeo in numero pauci facti, quod nisi eisdem de benignitate sua regia misericorditer suc­currisset, non potuissent inibi amplius commorari, nec aliquod seruitium fratribus impendere Mona­sterii praenotati; et ne propter defectum populo­rum in monasterio eodem diuinae laudis organa suspendantur, vel penitns conquiescant, sed ad culluin diuinum augmentandum, tum etiara ad instantiam Dominae reginae, charissimae consortis suae, cuius idem Monasterium proteclioni fuisset, subiectum, taliter concessisset, quod populi eius­dem monasterii, cuiuscunque conditionis existant, nullam collectam seu exactionem, quam in antea in denariis, victualibus seu rebus aliis, quibuscun­que per regiam Maiestatem indicere contingerel, et etiam violento descensu quorumlibet in perpe­tuum exemisset. Exhibuit etiam quasdam litteras patentes Dominae Elisabeth, Dei gralia condam olim reginae Hungariae, continentes, qnod eadem Do­mina regina tributum Ecclesiae suae de Saagh, quae ratione patronatus ad ipsam pertineret, quod secundum continentiam priuilegii Domini Stephani regis, piae recordationis, charissimi soceri eius • dem, in villa Palotha fuisset exigi consuetum red­didisset et restiluisset eidem Ecclesiae de Saagli, sicuti antea habuisset, tenuisset et possedisset. Quae omnia Domina Elisabeth, Dei gratia regina llungariae, suis lilteris patentibus raediantibus con­firmans acceptauit. Exhibuit etiam litteras Ex­celientissiini Principis Domini Ludouici, Dei gra­tia regis Hungariae, in quibus vidimus contineri; quod idem Dorainus noster rex tributum de Saagli, 12 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom