Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
dium. Hic si quidem quodam lemeritatis impetu limites Cazimiri cum latrunculis quondam irrepserat et raptas illustrium foeminas transultrina Barbarorum exterminia iure praedocinii distraxerat; defloratos taceo Virginum flosculos, quosdam etiam immaturos; prostratam siJeo matronarum pudicitiam, sanctuarium profanatum 5 sacrificii ministros inter sacra, in sacris infulis, a cornu altaris pertractos; sacerrimi foedatam religionem temporis, imo reginae coelorum ignominiam, sacro assumtionis die, tarn execrabile flagitium sacrilega non horruit irreuerentissime calcare reuerentiam eius tanta impietas, quam ob causam idem sceleris auctor, in exilium a Cazimiro actus. Non iniuria igitur seueriorem eius indignationem trepidare debuit, in cuius maiestatem cursu tam teraerario impegit; quia tamen ad piissimum Cazimiri numen supplex confugit, desperatae licet veniae successus ipsi non defuit. Non solurn enim temeritatis indultionis, sed et consolatricis beneficium gratiae apud summum Principis oracuium assequitur. A Principali namque Serenitate missus est Palatii Princeps Nicofaus, ille famosissimus, et filium Piegis (Andream), quod cunctis yidebatur orientalibus impossibife, cum omnibus Pannoniorum pompis, ac potestatibus potenter eradicat, et exule.m regno restituit. Sic manus eadem, illi vulnus, opemque tulit. Vnde cuncta> orientalium regna tantus horror concussit, vt omnes ad Cazimiri nutum plusquam tremulum folium contremiscerent." 1. c. p. 780—1. Ad verbum consentit Boguphalus I. c. p. 48. 15. Grandibus id factum fuisse iniuriis; euentus multipliciter docuit. Galiciani sane taui