Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Cum quanumlibetEcclesiarum catheclralium regni nostri priuilegiata libertate requirente, earum Praelati suos Iobbagiones et famulos inpossessio­natos, in causis quibuslibet ipsimet vel eorum of­ficiales iudicandi habeant facultatem ; fidelitati Ve­strae firmo edicto regio praecipiendo mandamus, quatenus Iobbagiones et famulos impossessionatos, Ven. Patris Domini Dominici Episcopi Transjluani more et ad instar ceterorum Iobbagionum suorum in possessionibus Eeclesiae suae commorantes, in nullis causis et causarum articulis iudicare, ve­stroque iudicatui adstare compellere, neque eos irrequisita ab ipso Dominico Episcopo vel suis of­ficialibus, non postulata iustitia prohibere, calu­mniareet arestare audeatis, in rebus eorumet per­sonis; signanter vero pro debitis, deliclis etc. et oifensis aliorum. Si qui enim ex vobis quidquid actionis vel quaestionis contra eosdem habent vel sunt habituri, hi prius coram eodem D. Episcopo, vel suis officialibus legitime exequantur; qui si cuipiam in reddenda et impertienda iustitia tepidi, negligentes et remissi extiterint, non hi, contra quos agitur, sed ipsemet D. Episcopus vel sui of­ficiales, in nostri vel iudicis sui ordinarii praesen­tiam per querulantes euocentur. Nos enim vel ipsi Iudices nostri ex tempore — — iudicium et sufficientis iustitiae exhibebimus complementum, lege nostri regni obseruata. Datum in Vissegrad feria sexta proxima —• — — Laetare. Anno Domini M. CCC. LXVII." Ex originali Szeredai. Seri. Ep. Trans. p. 107.

Next

/
Oldalképek
Tartalom