Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
tus, ad regemque Hungariae, Belam III. fugatus fuerat; Komanum vero ex Iudilha, eadem cum Colomanno matre^ sed patre Mscislao genitum, quem Casimirus Polonus Wladimiriis Ducem ohtruserat, Haliciae etiam principem aegre ferebant. Turbae ac factiones Galliciam misere lacerantes eo flexerant Rcgis Belae III. animum, vt exauctoratis ambobus, lilium suum secundo genitum, Andream, regia Galliczianis praeficeret auctoritate, fortunasque pararet ipsis ampliores. „Kazimirus potenter Russiam ingressus, Ladimirum de Regno Allicziensi fugam inire coegit, quo fugato R omanum, sororis suae filium, de secundo viro genitum, Halicziensibus principem instituit, et pacata Russia ad propria feliciter remeauit. — Ladimirus vero a rege Pannoniorum restitutionis implorat auxilium. Rex autem Pannoniorum — regnum Halicziense occupat et proprium filium instituit in regno eodem. Exulem vero, ne filio suo (regnoque) noceat, vinctum ergastulo includit." Ita Boguphalus 1. c. p. 48. Fidem facit etiam Vinc. Kadlubko: „Romanum (Lodomeriae Ducem) ob meritorum insignia regno quoque Ilalliczensium Casimiri liberalitas insignit; rege ipsorum Laodomiro in exilium profligato, qui aBela, Pannoniorum Rege ? restitutionis implorat subsidium. Illico Rex — regem substitutum propulsatj regnum occupat, filium instituit; exulem, ne sit impedimento ? vinctum ergastulo in Hungaria includit." 1. c. cap. XIV. p. 789. — lure taliter aquisito primus Bela III. Galatiae seu Galiciae titulum sumsit; vt patet e monumento, quo Michael, Scardonensis Antistes, virginibus Belgradensibus, Iadram translatis, agros