Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

absentiam Cancellariorum seu notariorum, dicti Domini Regis Hungariae ex mandato eiusdem Do­• mini Regis per ipsumDominum Praejjositum fuis­sent scriptae et emanatae, quae quidem duae litte­rae alternatim sibi inuicem primum contrariari ex eo, quia littera ipsius Praepositi eandem litteram patentem, de Domino Carolo Rege loquentem in Cracouia, praedictae autem Litterae Reginales confessionem ipsius Praepositi exprimentes in Al­to- Castro Yissegradiensi, sicut etiam data ipsius per nos diligenter reuisa sic inuenta extitit, da­tas et emanatas fore denotabant, videbantur, per quarum exhibitionem falsariam et nequitiosam emanationem dictae litterae patentis, idem Mi­chael, filius Galli, expressius patefeeit. Nempe praemissorum singulis sic peragratis, praedictus lohannes Litteratus personaliter exsurgendo, di­ctam possessionem Touthsolyumus vocatam, omni iuris tramite sibi et fratribus suis pertinere affir­mauit, subiungens, quod praedicta iittera patens de Domino Carolo Rege loquens, propter suam euidentissimam falsitatem ac praedictae duae lit­terae priuilegiales eiusdem Domini Caroli Regis priori et antiquiori suo sigillo consignatae dona­tionem praedictae possessionis primo praetactoNi­colao, dicto Aprod Patri suo et postremo praeli­bato Ieskoni factam denotantes eo quod nulla confirmatio cum mediocri vel vltimo sigillo eius­dem Domini Caroli Regis ipsas secuta fuisset, per ipsum Comitem Paulum modo supra dicto reser­uata, ac Dominae Reginae assiguata, et eadem possessio manibus regiis deuoluta, ac tandem per Regiam Excellentiam sibi et fratribus suis resti­tuta exl.itisset, et ibidem quasdam litteras praedi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom