Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
ret possessioni Gava praenominatae. Quibus sic habitis idem Laurentius, procurator praetacli Stephani, filii Pauli obiecerat eo modo* quod metae ipsius ciuitatis Patak annotatam possessionem Gava nulla sui parte attingerent, sed ipsi ciues de Patak vltra trium vel quatuor possessionum seu villarum metas modo praemisso potentialiter venientes, praemissa perpetrassent, etin eo seidem Stephanus ad iuridicam assertionem vicinorum et commetaneorum, comprouincialiumque suorum Nobilium promptus esset submittere, et paratus. Ynde quia ad reambulationem metarum possessionis Gaua, et dictae ciuitatis Patak , ac ad reuidendum et resciendum id: vtrum ipsum pratum litigiosum intra metas dictae ciuitatis Patak, vel annotatae villae Gaua existeret et adiaceret, modo infrascripto faciendas, reginaies et dicti Conuentus de Lelez homines transmitti debuerant necessario; idem Magister Tauernicorum reginalium ipsi Conuentui scribendo eorum amicitiam petiuerat reuerenter, quatenus ipsorura darent homines vtrisque partibus pro te~ stimoniis fide dignos, quibus praesentibus homines reginales infra declarandi, in octauis festi B. Georgii Martyris tunc venturis, et aliis diebus, ad id sufficientibus, ad facies dictarum ciuitatis Patak, et villaeGava vocatarum, vicinorum et commetaneorum suorum legitimis conuocationibus habitis, et partibus, vel earum, legitimis Procuratoribus praesentibus accedendo primo melas dictae possessionisGava iuxta demonstrationem] praefati Stephani, filii Pauli, et demum metas dictae ciuitatis Patak ex parte ipsius possessiouis Gava, secundum demonstrationem praescriptorum ciuium dePatak, ex parte ipsiuspossessionisGava secundum demonstra-